monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, 14, 38
Filii autem timoris Domini dicuntur, qui divino timore reguntur, sicut filii virtutis, et filii resurrectionis, qui virtutibus student, vel qui ad gaudia resurrectionis pertinent, quibus erit spes, iuxta illud Psalmistae, Qui timent Dominum, sperent in Domino (Psal. CXIII).